Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,
  2. quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?’
  3. ‘docte Cati, per amicitiam Divosque rogatus
  4. ducere me auditum, perges quocumque, memento.
  5. nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,
  6. non tamen interpres tantundem iuveris. adde
  7. voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
  8. non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
  9. non mediocris inest, fontis ut adire remotos
  10. atque haurire queam vitae praecepta beatae.’