Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. oblitum, quanto curam sumptumque minorem
  2. haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,
  3. quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?’
  4. ‘docte Cati, per amicitiam Divosque rogatus
  5. ducere me auditum, perges quocumque, memento.
  6. nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,
  7. non tamen interpres tantundem iuveris. adde
  8. voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
  9. non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
  10. non mediocris inest, fontis ut adire remotos
  11. atque haurire queam vitae praecepta beatae.’
  1. ‘Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
  2. responde, quibus amissas reparare queam res
  3. artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso
  4. non satis est Ithacam revehi patriosque penatis
  5. adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides ut
  6. nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic