Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ten’ lapides varios lutulenta radere palma
  2. et Tyrias dare circum inlota toralia vestis,
  3. oblitum, quanto curam sumptumque minorem
  4. haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,
  5. quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?’
  6. ‘docte Cati, per amicitiam Divosque rogatus
  7. ducere me auditum, perges quocumque, memento.
  8. nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,
  9. non tamen interpres tantundem iuveris. adde
  10. voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
  11. non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
  12. non mediocris inest, fontis ut adire remotos
  13. atque haurire queam vitae praecepta beatae.’
  1. ‘Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
  2. responde, quibus amissas reparare queam res
  3. artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso
  4. non satis est Ithacam revehi patriosque penatis
  5. adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides ut
  6. nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic
  7. aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui