Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. vinea submittit capreas non semper edulis.
  2. fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
  3. piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,
  4. ante meum nulli patuit quaesita palatum.
  5. sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
  6. nequaquam satis in re una consumere curam,
  7. ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
  8. quali perfundat piscis securus olivo.
  9. Massica si caelo suppones vina sereno,
  10. nocturna siquid crassi est tenuabitur aura
  11. et decedet odor nervis inimicus; at illa
  12. integrum perdunt lino vitiata saporem.
  13. Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
  14. vina, columbino limum bene colligit ovo,
  15. quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
  16. tostis marcentem squillis recreabis et Afra
  17. potorem coclea; nam lactuca innatat acri
  18. post vinum stomacho; perna magis et magis hillis
  19. flagitat inmorsus refici, quin omnia malit
  20. quaecumque inmundis fervent allata popinis.