Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. languidus in cubitum iam se conviva reponet.
  2. umber et iligna nutritus glande rotundas
  3. curvat aper lances carnem vitantis inertem;
  4. nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.
  5. vinea submittit capreas non semper edulis.
  6. fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
  7. piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,
  8. ante meum nulli patuit quaesita palatum.
  9. sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
  10. nequaquam satis in re una consumere curam,
  11. ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
  12. quali perfundat piscis securus olivo.
  13. Massica si caelo suppones vina sereno,
  14. nocturna siquid crassi est tenuabitur aura
  15. et decedet odor nervis inimicus; at illa
  16. integrum perdunt lino vitiata saporem.
  17. Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
  18. vina, columbino limum bene colligit ovo,
  19. quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
  20. tostis marcentem squillis recreabis et Afra