Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. non prius exacta tenui ratione saporum.
  2. nec satis est cara piscis averrere mensa
  3. ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis
  4. languidus in cubitum iam se conviva reponet.
  5. umber et iligna nutritus glande rotundas
  6. curvat aper lances carnem vitantis inertem;
  7. nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.
  8. vinea submittit capreas non semper edulis.
  9. fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
  10. piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,