Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. murice Baiano melior Lucrina peloris,
  2. ostrea Circaeis, Miseno oriuntur echini,
  3. pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
  4. nec sibi coenarum quivis temere arroget artem,
  5. non prius exacta tenui ratione saporum.
  6. nec satis est cara piscis averrere mensa
  7. ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis
  8. languidus in cubitum iam se conviva reponet.
  9. umber et iligna nutritus glande rotundas
  10. curvat aper lances carnem vitantis inertem;
  11. nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.
  12. vinea submittit capreas non semper edulis.
  13. fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
  14. piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,
  15. ante meum nulli patuit quaesita palatum.
  16. sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
  17. nequaquam satis in re una consumere curam,
  18. ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,