Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
  2. longa quibus facies ovis erit, illa memento,
  3. ut suci melioris et ut magis alba rotundis,
  4. ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.
  5. cole suburbano qui siccis crevit in agris
  6. dulcior: inriguo nihil est elutius horto.
  7. si vespertinus subito te oppresserit hospes,
  8. ne gallina malum responset dura palato,
  9. doctus eris vivam musto mersare Falerno:
  10. hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis
  11. natura est; aliis male creditur. ille salubris
  12. aestates peraget, qui nigris prandia moris
  13. finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
  14. Aufidius forti miscebat mella Falerno:
  15. mendose, quoniam vacuis conmittere venis
  16. nil nisi lene decet: leni praecordia mulso