Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
  2. pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
  3. forte minus locuples uno quadrante perisset,
  4. ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,
  5. virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
  6. divitiis parent; quas qui construxerit, ille
  7. clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex
  8. et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum
  9. speravit magnae laudi fore. quid simile isti
  10. Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum
  11. in media iussit Libya, quia tardius irent
  12. propter onus segnes. uter est insanior horum?