Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. heredes Staberi summam incidere sepulcro,
  2. ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
  3. damnati populo paria atque epulum arbitrio arri,
  4. frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave
  5. seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo,
  6. hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
  7. sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
  8. heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
  9. pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
  10. forte minus locuples uno quadrante perisset,
  11. ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,
  12. virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
  13. divitiis parent; quas qui construxerit, ille
  14. clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex
  15. et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum
  16. speravit magnae laudi fore. quid simile isti
  17. Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum
  18. in media iussit Libya, quia tardius irent
  19. propter onus segnes. uter est insanior horum?
  20. nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.