Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
  2. heredes Staberi summam incidere sepulcro,
  3. ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
  4. damnati populo paria atque epulum arbitrio arri,
  5. frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave
  6. seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo,
  7. hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
  8. sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
  9. heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
  10. pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
  11. forte minus locuples uno quadrante perisset,
  12. ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,
  13. virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
  14. divitiis parent; quas qui construxerit, ille
  15. clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex
  16. et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum
  17. speravit magnae laudi fore. quid simile isti
  18. Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum