Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. danda est ellebori multo pars maxima avaris:
  2. nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
  3. heredes Staberi summam incidere sepulcro,
  4. ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
  5. damnati populo paria atque epulum arbitrio arri,
  6. frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave
  7. seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo,
  8. hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
  9. sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
  10. heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
  11. pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
  12. forte minus locuples uno quadrante perisset,
  13. ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,
  14. virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
  15. divitiis parent; quas qui construxerit, ille
  16. clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex
  17. et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum
  18. speravit magnae laudi fore. quid simile isti
  19. Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum
  20. in media iussit Libya, quia tardius irent