Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae
  2. nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:
  3. effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
  4. cum rapies in ius malis ridentem alienis,
  5. fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor
  6. si male rem gerere insani est, contra bene sani:
  7. putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli
  8. dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
  9. audire atque togam iubeo conponere, quisquis
  10. ambitione mala aut argenti pallet amore,