Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,
  2. tanto dissimilem et tanto certare minorem?
  3. absentis ranae pullis vituli pede pressis
  4. unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
  5. belua cognatos eliserit: illa rogare,
  6. quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
  7. ‘maior dimidio.’ ‘num tanto?’ cum magis atque
  8. se magis inflaret, ‘non, si te ruperis,’ inquit,
  9. ‘par eris.’ haec a te non multum abludit imago.
  10. adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
  11. quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.
  12. non dico horrendam rabiem — ’ ‘iam desine.’ ’ — cultum
  13. maiorem censu — ’ ‘teneas, Damasippe, tuis te.’
  14. ’ — mille puellarum, puerorum mille furores — ’
  15. ‘o maior tandem parcas, insane, minori.’
  1. ‘Unde et quo, Catius?’ ‘non est mihi tempus, aventi
  2. ponere signa novis praeceptis, qualia vincent
  3. Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.’
  4. ‘peccatum fateor, cum te sic tempore laevo
  5. interpellarim; sed des veniam bonus, oro.