Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. iratus tibi, quod vini somnique benignus
  2. nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis
  3. saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
  4. dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.
  5. culpantur frustra calami inmeritusque laborat
  6. iratis natus paries Diis atque Poetis.
  7. atqui voltus erat multa et praeclara minantis,
  8. si vacuum tepido cepisset villula tecto.
  9. quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
  10. Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
  11. invidiam placare paras virtute relicta?
  12. contemnere miser. vitanda est inproba Siren
  13. desidia, aut quidquid vita meliore parasti
  14. ponendum aequo animo.’ ‘Di te, Damasippe, Deaeque
  15. verum ob consilium donent tonsore. sed unde
  16. tam bene me nosti?’ ‘postquam omnis res mea Ianum
  17. ad medium fracta est, aliena negotia curo