Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. respicere ignoto discet pendentia tergo.’
  2. ‘Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,
  3. qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
  4. insanire putas? ego nam videor mihi sanus.’
  5. ‘quid, caput abscissum manibus cum portat Agave
  6. gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?’
  7. ‘stultum me fateor — liceat concedere veris —
  8. atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
  9. aegrotare putes animi vitio.’ ‘accipe: primum
  10. aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
  11. ad summum totus moduli bipedalis, et idem
  12. corpore maiorem rides Turbonis in armis
  13. spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?
  14. an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,
  15. tanto dissimilem et tanto certare minorem?
  16. absentis ranae pullis vituli pede pressis
  17. unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
  18. belua cognatos eliserit: illa rogare,
  19. quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
  20. ‘maior dimidio.’ ‘num tanto?’ cum magis atque