Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. Dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque
  2. auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
  3. exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
  4. Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
  5. ‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’
  6. mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
  7. ‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo
  8. mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
  9. in Tiberi stabit.’ casus medicusve levarit
  10. aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
  11. in gelida fixum ripa febrimque reducet,
  12. quone malo mentem concussa? timore Deorum.”
  13. haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico
  14. arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
  15. dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
  16. respicere ignoto discet pendentia tergo.’
  17. ‘Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,
  18. qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
  19. insanire putas? ego nam videor mihi sanus.’
  20. ‘quid, caput abscissum manibus cum portat Agave