Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
  2. cerritus fuit? an commotae crimine mentis
  3. absolves hominem et sceleris damnabis eundem
  4. ex more inponens cognata vocabula rebus?
  5. libertinus erat, qui circum compita siccus
  6. lautis mane senex manibus currebat et ‘unum’,
  7. — ‘quid tam magnum?’ addens — , ‘unum me surpite morti!
  8. Dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque
  9. auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
  10. exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
  11. Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
  12. ‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’
  13. mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
  14. ‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo
  15. mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus