Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- aedificante casas qui sanior? adde cruorem
- stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
- Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
- cerritus fuit? an commotae crimine mentis
- absolves hominem et sceleris damnabis eundem
- ex more inponens cognata vocabula rebus?
- libertinus erat, qui circum compita siccus
- lautis mane senex manibus currebat et ‘unum’,
- — ‘quid tam magnum?’ addens — , ‘unum me surpite morti!
- Dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque
- auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
- exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
- Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
- ‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’
- mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
- ‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo
- mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus