Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. accedam? an potius mediter finire dolores?
  2. exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce
  3. servus, non paulo sapientior ‘o ere, quae res
  4. nec modum habet neque consilium, ratione modoque
  5. tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,
  6. pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu
  7. mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
  8. reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si
  9. insanire paret certa ratione modoque.’
  10. quid? cum Picenis excerpens semina pomis
  11. gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
  12. quid? cum balba feris annoso verba palato,
  13. aedificante casas qui sanior? adde cruorem
  14. stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
  15. Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
  16. cerritus fuit? an commotae crimine mentis
  17. absolves hominem et sceleris damnabis eundem
  18. ex more inponens cognata vocabula rebus?