Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ergo consulere et mox respondere licebit?
  2. ‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus,
  3. putescit, totiens servatis clarus achivis,
  4. gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
  5. per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
  6. ‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
  7. et Menelaum una mecum se occidere clamans.’
  8. tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
  9. ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,
  10. rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax
  11. fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim
  12. uxore et gnato; mala multa precatus atridis
  13. non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.
  14. ‘verum ego, ut haerentis adverso litore navis
  15. eriperem, prudens placavi sanguine Divos.’
  16. nempe tuo, furiose? ‘meo, sed non furiosus.’
  17. qui species alias veris scelerisque tumultu
  18. permixtas capiet, commotus habebitur atque
  19. stultitiane erret nihilum distabit an ira.
  20. Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos: