Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
  2. scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
  3. astuta ingenuum volpes imitata leonem?
  4. nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
  5. ‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam
  6. rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto
  7. dicere quod sentit permitto.’ maxime regum,
  8. Di tibi dent capta classem redducere Troia.
  9. ergo consulere et mox respondere licebit?
  10. ‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus,
  11. putescit, totiens servatis clarus achivis,
  12. gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
  13. per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
  14. ‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
  15. et Menelaum una mecum se occidere clamans.’
  16. tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
  17. ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,
  18. rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax
  19. fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim
  20. uxore et gnato; mala multa precatus atridis