Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. praeterea ne vos titillet gloria, iure
  2. iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve
  3. vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’
  4. in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
  5. latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,
  6. nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
  7. scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
  8. astuta ingenuum volpes imitata leonem?
  9. nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
  10. ‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam
  11. rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto
  12. dicere quod sentit permitto.’ maxime regum,
  13. Di tibi dent capta classem redducere Troia.
  14. ergo consulere et mox respondere licebit?
  15. ‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus,
  16. putescit, totiens servatis clarus achivis,
  17. gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
  18. per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
  19. ‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
  20. et Menelaum una mecum se occidere clamans.’