Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘hic aeger’. recte est igitur surgetque? negabit.
  2. quod latus aut renes morbo temptentur acuto
  3. non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
  4. hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:
  5. naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
  6. dones quidquid habes an numquam utare paratis?
  7. Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
  8. antiquo censu, gnatis divisse duobus
  9. fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis
  10. ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque
  11. ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,
  12. te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,
  13. extimui, ne vos ageret vesania discors,
  14. tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
  15. quare per Divos oratus uterque Penatis
  16. tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
  17. quod satis esse putat pater et natura coercet.
  18. praeterea ne vos titillet gloria, iure
  19. iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve
  20. vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’