Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- ‘hic aeger’. recte est igitur surgetque? negabit.
- quod latus aut renes morbo temptentur acuto
- non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
- hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:
- naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
- dones quidquid habes an numquam utare paratis?
- Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
- antiquo censu, gnatis divisse duobus
- fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis
- ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque