Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.
  2. ‘non est cardiacus’ Craterum dixisse putato
  3. ‘hic aeger’. recte est igitur surgetque? negabit.
  4. quod latus aut renes morbo temptentur acuto
  5. non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
  6. hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:
  7. naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
  8. dones quidquid habes an numquam utare paratis?
  9. Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
  10. antiquo censu, gnatis divisse duobus
  11. fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis
  12. ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque