Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. si positis intus Chii veterisque Falerni
  2. mille cadis — nihil est: tercentum milibus, acre
  3. potet acetum; age si et stramentis incubet unde-
  4. octoginta annos natus, cui stragula vestis,
  5. blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
  6. nimirum insanus paucis videatur, eo quod
  7. maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
  8. filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
  9. dis inimice senex custodis? ne tibi desit?
  10. quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
  11. unguere si caules oleo meliore caputque
  12. coeperis inpexa foedum porrigine? quare,