Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
  2. illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
  3. tardius adveniens vitiatum commodius quam
  4. integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
  5. heroas natum tellus me prima tulisset.
  6. das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
  7. occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
  8. grande ferunt una cum damno dedecus. adde
  9. iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum