Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. accedent anni, tractari mollius aetas
  2. imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam
  3. quam puer et validus praesumis mollitiem, seu
  4. dura valetudo inciderit seu tarda senectus?
  5. rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
  6. illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
  7. tardius adveniens vitiatum commodius quam
  8. integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
  9. heroas natum tellus me prima tulisset.
  10. das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
  11. occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
  12. grande ferunt una cum damno dedecus. adde
  13. iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
  14. et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
  15. as, laquei pretium. ‘iure’ inquit ‘Trausius istis
  16. iurgatur verbis: ego vectigalia magna
  17. divitiasque habeo tribus amplas regibus.’ ergo,
  18. quod superat non est melius quo insumere possis?
  19. cur eget indignus quisquam te divite? quare
  20. templa ruunt antiqua Deum? cur, inprobe, carae