Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. hesternis vitiis animum quoque praegravat una
  2. atque adfigit humo divinae particulam aurae.
  3. alter ubi dicto citius curata sopori
  4. membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
  5. hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
  6. sive diem festum rediens advexerit annus,
  7. seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
  8. accedent anni, tractari mollius aetas
  9. imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam
  10. quam puer et validus praesumis mollitiem, seu