Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
  2. adferat. in primis valeas bene; nam variae res
  3. ut noceant homini credas, memor illius escae,
  4. quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
  5. miscueris elixa, simul conchylia turdis,
  6. dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
  7. lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis
  8. cena desurgat dubia? quin corpus onustum
  9. hesternis vitiis animum quoque praegravat una
  10. atque adfigit humo divinae particulam aurae.
  11. alter ubi dicto citius curata sopori
  12. membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
  13. hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
  14. sive diem festum rediens advexerit annus,
  15. seu recreare volet tenuatum corpus, ubique