Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. mundus erit, qua non offendat sordibus atque
  2. in neutram partem cultus miser. hic neque servis,
  3. Albuti senis exemplo, dum munia didit,
  4. saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam
  5. convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
  6. accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
  7. adferat. in primis valeas bene; nam variae res
  8. ut noceant homini credas, memor illius escae,
  9. quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
  10. miscueris elixa, simul conchylia turdis,