Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit
  2. ille repotia, natalis aliosve dierum
  3. festos albatus celebret), cornu ipse bilibri
  4. caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
  5. quali igitur victu sapiens utetur et horum
  6. utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
  7. mundus erit, qua non offendat sordibus atque
  8. in neutram partem cultus miser. hic neque servis,
  9. Albuti senis exemplo, dum munia didit,
  10. saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam
  11. convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
  12. accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum