Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. cui ‘Canis’ ex vero dictum cognomen adhaeret,
  2. quinquennis oleas est et silvestria corna
  3. ac nisi mutatum parcit defundere vinum et
  4. cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit
  5. ille repotia, natalis aliosve dierum
  6. festos albatus celebret), cornu ipse bilibri
  7. caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
  8. quali igitur victu sapiens utetur et horum
  9. utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
  10. mundus erit, qua non offendat sordibus atque
  11. in neutram partem cultus miser. hic neque servis,
  12. Albuti senis exemplo, dum munia didit,