Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. pauperies epulis regum: nam vilibus ovis
  2. nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem
  3. Galloni praeconis erat acipensere mensa
  4. infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?
  5. tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
  6. donec vos auctor docuit praetorius. ergo
  7. siquis nunc mergos suavis edixerit assos,
  8. parebit pravi docilis Romana iuventus.
  9. sordidus a tenui victu distabit Ofello
  10. iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,
  11. si te alio pravum detorseris. Avidienus,
  12. cui ‘Canis’ ex vero dictum cognomen adhaeret,
  13. quinquennis oleas est et silvestria corna
  14. ac nisi mutatum parcit defundere vinum et
  15. cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit
  16. ille repotia, natalis aliosve dierum
  17. festos albatus celebret), cornu ipse bilibri
  18. caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
  19. quali igitur victu sapiens utetur et horum
  20. utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.