Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
  2. atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta
  3. pauperies epulis regum: nam vilibus ovis
  4. nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem
  5. Galloni praeconis erat acipensere mensa
  6. infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?
  7. tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
  8. donec vos auctor docuit praetorius. ergo
  9. siquis nunc mergos suavis edixerit assos,
  10. parebit pravi docilis Romana iuventus.
  11. sordidus a tenui victu distabit Ofello
  12. iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,
  13. si te alio pravum detorseris. Avidienus,
  14. cui ‘Canis’ ex vero dictum cognomen adhaeret,
  15. quinquennis oleas est et silvestria corna
  16. ac nisi mutatum parcit defundere vinum et
  17. cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit
  18. ille repotia, natalis aliosve dierum
  19. festos albatus celebret), cornu ipse bilibri
  20. caulibus instillat, veteris non parcus aceti.