Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘porrectum magno magnum spectare catino
  2. vellem’ ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos
  3. praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam
  4. putet aper rhombusque recens, mala copia quando
  5. aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
  6. atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta
  7. pauperies epulis regum: nam vilibus ovis
  8. nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem
  9. Galloni praeconis erat acipensere mensa
  10. infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?
  11. tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
  12. donec vos auctor docuit praetorius. ergo
  13. siquis nunc mergos suavis edixerit assos,
  14. parebit pravi docilis Romana iuventus.
  15. sordidus a tenui victu distabit Ofello
  16. iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,
  17. si te alio pravum detorseris. Avidienus,
  18. cui ‘Canis’ ex vero dictum cognomen adhaeret,