Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. corruptus vanis rerum, quia veneat auro
  2. rara avis et picta pandat spectacula cauda:
  3. tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista,
  4. quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?
  5. carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam
  6. inparibus formis deceptum te petere esto:
  7. unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
  8. captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis
  9. Ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem
  10. mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
  11. ducit te species, video: quo pertinet ergo
  12. proceros odisse lupos? quia scilicet illis
  13. maiorem natura modum dedit, his breve pondus:
  14. ieiunus raro stomachus volgaria temnit.
  15. ‘porrectum magno magnum spectare catino
  16. vellem’ ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos