Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois.
  2. vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
  3. hoc potius quam gallina tergere palatum,
  4. corruptus vanis rerum, quia veneat auro
  5. rara avis et picta pandat spectacula cauda:
  6. tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista,
  7. quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?
  8. carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam
  9. inparibus formis deceptum te petere esto:
  10. unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
  11. captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis
  12. Ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem
  13. mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
  14. ducit te species, video: quo pertinet ergo
  15. proceros odisse lupos? quia scilicet illis
  16. maiorem natura modum dedit, his breve pondus:
  17. ieiunus raro stomachus volgaria temnit.
  18. ‘porrectum magno magnum spectare catino
  19. vellem’ ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos
  20. praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam