Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. defendens piscis hiemat mare: cum sale panis
  2. latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut
  3. qui partum? non in caro nidore voluptas
  4. summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere
  5. sudando: pinguem vitiis albumque neque ostrea
  6. nec scarus aut poterit peregrina iuvare lagois.
  7. vix tamen eripiam, posito pavone velis quin
  8. hoc potius quam gallina tergere palatum,
  9. corruptus vanis rerum, quia veneat auro
  10. rara avis et picta pandat spectacula cauda:
  11. tamquam ad rem attineat quidquam. num vesceris ista,
  12. quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem?
  13. carne tamen quamvis distat nil, hac magis illam
  14. inparibus formis deceptum te petere esto:
  15. unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto
  16. captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis
  17. Ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem
  18. mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est.
  19. ducit te species, video: quo pertinet ergo
  20. proceros odisse lupos? quia scilicet illis