Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. explicuit vino contractae seria frontis.
  2. saeviat atque novos moveat fortuna tumultus:
  3. quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos,
  4. o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
  5. nam propriae telluris erum natura nec illum
  6. nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille,
  7. illum aut nequities aut vafri inscitia iuris,
  8. postremum expellet certe vivacior heres.
  9. nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
  10. dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum
  11. nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes
  12. fortiaque adversis opponite pectora rebus.’
  1. ‘Sic raro scribis, ut toto non quater anno
  2. membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
  3. iratus tibi, quod vini somnique benignus
  4. nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis
  5. saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
  6. dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.
  7. culpantur frustra calami inmeritusque laborat
  8. iratis natus paries Diis atque Poetis.