Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. post hoc ludus erat culpa potare magistra
  2. ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,
  3. explicuit vino contractae seria frontis.
  4. saeviat atque novos moveat fortuna tumultus:
  5. quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut vos,
  6. o pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
  7. nam propriae telluris erum natura nec illum
  8. nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille,
  9. illum aut nequities aut vafri inscitia iuris,
  10. postremum expellet certe vivacior heres.
  11. nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
  12. dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum
  13. nunc mihi, nunc alii. quocirca vivite fortes
  14. fortiaque adversis opponite pectora rebus.’
  1. ‘Sic raro scribis, ut toto non quater anno
  2. membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
  3. iratus tibi, quod vini somnique benignus
  4. nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis
  5. saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
  6. dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.