Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis
- infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
- cum magnis vixisse invita fatebitur usque
- invidia et fragili quaerens inlidere dentem
- offendet solido — nisi quid tu, docte Trebati,
- dissentis.’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum.
- sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
- incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
- si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
- iudiciumque.’ ‘esto, siquis mala; sed bona siquis
- iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
- opprobriis dignum latraverit, integer ipse?’
- ‘solventur risu tabulae, tu missus abibis.’
- Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo
- — nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus
- rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva;
- discite non inter lances mensasque nitentis,
- cum stupet insanis acies fulgoribus et cum
- adclinis falsis animus meliora recusat,
- verum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc?