Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
  2. nugari cum illo et discincti ludere, donec
  3. decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis
  4. infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
  5. cum magnis vixisse invita fatebitur usque
  6. invidia et fragili quaerens inlidere dentem
  7. offendet solido — nisi quid tu, docte Trebati,
  8. dissentis.’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum.
  9. sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
  10. incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
  11. si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
  12. iudiciumque.’ ‘esto, siquis mala; sed bona siquis
  13. iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
  14. opprobriis dignum latraverit, integer ipse?’
  15. ‘solventur risu tabulae, tu missus abibis.’
  1. Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo
  2. — nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus