Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.
  2. quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant
  3. virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
  4. nugari cum illo et discincti ludere, donec
  5. decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis
  6. infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
  7. cum magnis vixisse invita fatebitur usque
  8. invidia et fragili quaerens inlidere dentem
  9. offendet solido — nisi quid tu, docte Trebati,
  10. dissentis.’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum.
  11. sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
  12. incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: