Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. famosisque Lupo cooperto versibus? atqui
  2. primores populi arripuit populumque tributim,
  3. scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.
  4. quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant
  5. virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
  6. nugari cum illo et discincti ludere, donec
  7. decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis
  8. infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
  9. cum magnis vixisse invita fatebitur usque
  10. invidia et fragili quaerens inlidere dentem
  11. offendet solido — nisi quid tu, docte Trebati,
  12. dissentis.’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum.
  13. sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
  14. incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
  15. si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
  16. iudiciumque.’ ‘esto, siquis mala; sed bona siquis
  17. iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
  18. opprobriis dignum latraverit, integer ipse?’
  19. ‘solventur risu tabulae, tu missus abibis.’
  1. Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo