Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen
  2. ingenio offensi aut laeso doluere Metello
  3. famosisque Lupo cooperto versibus? atqui
  4. primores populi arripuit populumque tributim,
  5. scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.
  6. quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant
  7. virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
  8. nugari cum illo et discincti ludere, donec
  9. decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis
  10. infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
  11. cum magnis vixisse invita fatebitur usque
  12. invidia et fragili quaerens inlidere dentem
  13. offendet solido — nisi quid tu, docte Trebati,
  14. dissentis.’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum.
  15. sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
  16. incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
  17. si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
  18. iudiciumque.’ ‘esto, siquis mala; sed bona siquis
  19. iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
  20. opprobriis dignum latraverit, integer ipse?’