Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. conposui pars esse putat similisque meorum
  2. mille die versus deduci posse. Trebati,
  3. quid faciam? praescribe.’ ‘quiescas.’ ‘ne faciam, inquis,
  4. omnino versus?’ ‘aio.’ ‘peream male, si non
  5. optimum erat; verum nequeo dormire.’ ‘ter uncti
  6. transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
  7. inriguumque mero sub noctem corpus habento.
  8. aut si tantus amor scribendi te rapit, aude
  9. Caesaris invicti res dicere, multa laborum
  10. praemia laturus.’ ‘cupidum, pater optime, vires
  11. deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis
  12. agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos
  13. aut labentis equo describit volnera Parthi.’
  14. ‘attamen et iustum poteras et scribere fortem,
  15. Scipiadam ut sapiens Lucilius.’ ‘haud mihi dero,
  16. cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci,
  17. verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:
  18. cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.’
  19. ‘quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
  20. Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,