Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
  2. cuique suus.’ ‘magnum narras, vix credibile.’ ‘atqui
  3. sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi
  4. proximus esse.’ ‘velis tantummodo: quae tua virtus,
  5. expugnabis: et est qui vinci possit eoque
  6. difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi dero:
  7. muneribus servos corrumpam; non, hodie si
  8. exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,
  9. occurram in triviis, deducam. nil sine magno
  10. vita labore dedit mortalibus.’ haec dum agit, ecce