Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. summosses omnis.’ ‘non isto vivimus illic,
  2. quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est
  3. nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,
  4. ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
  5. cuique suus.’ ‘magnum narras, vix credibile.’ ‘atqui
  6. sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi
  7. proximus esse.’ ‘velis tantummodo: quae tua virtus,
  8. expugnabis: et est qui vinci possit eoque
  9. difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi dero:
  10. muneribus servos corrumpam; non, hodie si
  11. exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,
  12. occurram in triviis, deducam. nil sine magno